ESSENI

ESSENI
ESSENI
qui et Essaei, aliis Osseni, Hessaei, vel etiam aliquando Hasidaei, secta Iudaeorum magni nominis, qui quod altius, et sublimius omnia specularentur, soli Philosophorum in illa gente titulum merei videbantur: Rationalem Philosophiae partem, velut non necessariam, Naturalem ut altiorem, illam Sophistis, hanc otiosis hominibus relinquebant, de Deo, creatione ac virtutibus disputantes, Euseb. l. 8. praepar. c. 4. apud Georg. Horn. Hist. Phil. l. 4. c. 2. Nomen eis a Syriaco Asa, quod θεράπευσιν, curam, sanationem designat. Unde toties viri huius sectae Θεραπευταὶ, feminae vero θεραπευτρίδες, nuncupati sunt, quia praeter studium Biblicum, cui praecipue vacabant, Medicinam quoque diligenter excoluêre. Cum Stoicis quaedam, cum Pythagoreis plurima, habuêre communia: 1. Bona communia. 2. Abstinentiam a voluptatibus. 3. Vestitum candidum. 4. Iuramenti fugam. 5. Venerationem natu maiorum tantam, ut, cum in 4. ordines dividerentur, si quis ex superiori aliquem ex inferiori ordine tetigisset, pollutus haberetur. 6. Aquae in potuusum. 7. Γυσίας ἀψύχους, sacrificia inanima. 8. Fatum. 9. Silentium, quod in mensarigorose exigebant. Unde decem simul sedentibus, nemo loquebatur in vitis novem, Drus. de trib. sect. l. 4. Initiationis item ritum Pythagoricae non dissimilem. Neminem enim in consortium, nisi per 4. annos continuos probe exploratum, admisêre quorum primo ipsi Dolabellum, Perizoma, et Vestem albam concessêrunt: Secundo, in sacris illum instruere coepêrunt: Tertio et quarto melius subactos, tandem sub Iuramenti fide, in Ordinem suum recepêre. Porro 10. Ortum versus adorabant. 11. Peculiari cultu Angelos prosequebantur. 12. Sabbathum prae aliis rigide observabant, sic ut etiam Ε῾βδομάδας ἐβδομάδων, i. e. septimam quamque hebdomadem religiose celebrarent. 13. Caelibem agebant vitam: quod tamen non de omnibus intelligendum etc. Horum plus quam quatuor milia, relictis urbibus agros colentes, nec hîc certa incolebant loca, sed hinc illinc facile migrabant: Interim Scholas hababant, ad hortos Balsami, et Palmarum, circa Hierichuntem: quod tamen Theoreticos solum in secta hac spectabat, qui totos se speculationibus dedêre. Practici vero, alterum Essenorum genus, qui manuariâ operâ vitam sustentabant, in urbibus versabantur: de die bis edebant, cum alteri non nisi cenam caperent: aquâ et pane victitabant, cum alteri pane et sale, vel etiam hyssopo vescerentur. De Practicis Philo in l. Quod omnis vir probus. De Theoreticis, l. seq. cui titulus de Vita Contemplativa, Proliee agit. Originem Sectae huius quidem a Rechabitis, imo altius a Kenitis, quorum mentio Iudic. c. 1. v. 16. arcessunt. Sed Kenitae, non sectae, verum gentis familiaeque nomen erat: et Rechabitae non domos, sed tentoria inhabitantes, neque agrum colebant, neque vineam plantabant, quae omnia ab Essenis factirata sunt. Cum Nazaraeis illos quidam confundunt, sed male: Non accessus enim ullus ad templum Essenis patebat, at Nazaraei, voto defuncti, ibi se Iehovae sisteretenebantur, Num. c. 6. v. 2. Unde in obscuro sectae huius initia latent. Primus. Esseni nomine notus, Iudas quidam suit, qui sub Aristobulo filio Ioh. Hyrani, adeoque centum A. C. N. Annis, floruit: sed iam ante hanc sectam viguisse, ex Ioseph. l. 13. Autiqq. Iud. c. 9. patet, ubi Pharisaeos Sadducaeos, et Essenos memorat, circa tempora Ionathae, frattis Iudae Maccabaei, qui quinquaginta annis Aristobulo antiquior fuit. Hoc certum est, duravisse sectam hanc ad tempora Servatoris nostri, et ulterius quoque, ut ex Iosepho, et Philone dilucet, Interiam expressa eorum mentio in N. T. nullibi fit, tum quia pauci admodum tum temporis, tum quia tranquilli, et quieti, non ita contradicebant ac refragabantur Christo, quemadmodum Pharisaei ac Sadducaei solebant. interim in Epistolis Paulinis passim dogmata illorum refutata legimus. In genere dogmata corum reicit Apostolus Coloss. c. 2. v. 20. cum ait: τι δογμαρίξεσςθε: Essenos autem cotnstitutiones ritusque suos Δογμάτων nomine insignivisse notum. In specie dein illorum quaedam recenset v. 21. Ne ederis, neque gustaris, neque attigeris: Quos ritus cum obserârent, διὰ πόθον σοφίας, ut ait Philo, ob amorem Sapientiae, pergens Apostolus rationem tantum, i. e. speciem Sapientiae, habere dicit, v. 23. Sic cum 1. Tim. c. 5. v. 23. idem discipulum suum Timotheum, vino pauculo uti iubet: cum 1. Tim. c. 4. v. 3. doctrinam reicit, Prohibentium contrahere matrimonium, iubentium absimere a cibis, ad Essenorum dogmata respicere videtur, Thom. Godwyno de ritib. Hebr. l. 1. c. 12. Vide quoque in voce Essaei. Addo hoc unum, quod nomen ὐπὸ τῆς ὁσιότητος, a sanctitate, nonnulli deducunt: Salmas. vero Ε᾿σσηνοὶ gentili nomine dicti videntur, ficut Γορθηνοὶ etc. a loco, ubi degebant. Quamvis enim Ioseph. opp. nullum eos seorsim habuisse scribat, sed in singulis urbibus μετοικους fuiste, et corpus aliquod fecisse sive Collegium, Τάγμα ipsi dictum: Verisimile tamen esse ait in interioribus Iudaeae, tractu aliquo frequentiorem eorum turbam exstitisse, ibiqueve opp. quod dam hoc nomine aliquando incoluisse, a quo Ε᾿σσαῖοι, et Ε᾿σσηνοὶ ii dicti fuêrint: ipsi vero oppido nomen haesisse a silentio, et quietae vitae tranquillitate. Hinc interiora Iudaeae, quae Occidentem tuentur, Essenos tenere, scribit Solin. c. 35. ad quem vide Salmas. p. 610. et seqq. ubi plura de institutis eorum, locique, in quo habitaverint, situ, cultu inprimis solis, quem iis nonnulli attribuunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • esseni — es|se|ni Mot Pla Nom masculí …   Diccionari Català-Català

  • ESSAEI vel ESSENI — ESSAEI, vel ESSENI Iudaeorum secta de qua et institutis eius Solin. c. 28. et 36. Item Porphyr. l. 4. Περὶ ὐποχῆς. Copiose de iis Philo l. περὶ τοῦ πάνσα πουδαῖον ἐλεύθερον. Item περὶ βίου ςθεωρηαικοῦ. Vide Ioseph. Antiqq. l. 18. c. 2. et l. 2.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Essenes — Part of a series of articles on Jews and Judaism …   Wikipedia

  • Essener — Die Essener oder Essäer waren eine vermutete religiöse Gruppe im antiken Judentum vor der Zerstörung des Jerusalemer Tempels (70 n. Chr.). Nach verschiedenen Angaben einiger damaliger Autoren befolgten sie strenge, zum Teil asketische… …   Deutsch Wikipedia

  • essénien — essénien, ienne [ esenjɛ̃, jɛn ] adj. et n. • v. 1265 hesseniiens; lat. imp. Esseni, grec Essenoi, probablt de l araméen hasen « pieux » ♦ Hist. relig. Secte juive dont les membres formaient des communautés menant une vie ascétique. ● essénien,… …   Encyclopédie Universelle

  • OSSAEI et OSSENI — Graece Ο᾿σσηνοὶ καὶ Ο᾿σσαῖοι, iidem cum Essenis, secta Iudaeorum: quae nomina quod distinguat Epiphanius, quodque de Ossenorum secta multa narret, quae ab Essenorum proposito quadantenus aliena videantur esse, mirum non est. Omnia tempore… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • esseno — es·sè·no agg., s.m. TS relig. agg., degli Esseni | agg., s.m., che, chi apparteneva agli Esseni | s.m.pl., spec. con iniz. maiusc., antica comunità ascetica ebraica {{line}} {{/line}} DATA: 1731 35. ETIMO: dal lat. Essēni nom. pl., dal gr.… …   Dizionario italiano

  • Esenio — ► adjetivo 1 RELIGIÓN Que tiene relación con una secta judía que practicaba la comunidad de bienes, la humildad y el celibato. ► sustantivo 2 RELIGIÓN Persona que pertenecía a esta secta. * * * esenio, a (del lat. «Essēni, ōrum») adj. y n. Se… …   Enciclopedia Universal

  • Elijah Benamozegh — ) was an Italian rabbi.His father (Abraham) and mother (Clara), natives of Fez, Morocco, died when Elijah was only four years old. He early entered school, where, besides instruction in the elementary sciences, he received tuition in Hebrew,… …   Wikipedia

  • Qumran — Ruinenareal Qumran Khirbet Qumran (arabisch ‏خربة قمران‎, DMG Ḫirbat Qumrān ‚die graue Ruine‘), meist nur Qumran oder Kumran genannt, heißt eine antike, in Ruinen erhaltene Siedlung auf einer flachen …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”